Ik zal handhaven

Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam Tuam.
Et secundum multitudinem miserationum Tuarum, dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus Tuis, et vincas cum judicaveris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum; et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae Tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata.
Averte faciem Tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie Tua; et Spiritum Sanctum Tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris Tui, et Spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias Tuas, et implii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus Deus, salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam Tuam.
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem Tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non dispicies.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta;
tunc inponent super altare Tuum vitulos.

@темы: прогрессирующий католицизм головного мозга